monumenta.ch > Plinius > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 41
{XII} Ingens postea turba prunorum: versicoloria e nigro candicant, hordearia appellata a comitatu frugis eius; alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata a vilitate. sunt minora, at laudatiora cerina atque purpurea, nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore commendantur. peculiaris inpudentia est nucibus insitorum, quae faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appellata ab utroque nucipruna.